Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
am tanlae malignitatis potentiain ampliaret in praetactae armationis et machinationis efFectum , cum ipso qualicunque satisfactione super his oblata , ad pacis concordiam venire, et cum eodem Matthaeo vna cum fratribus suis de Ca])itulo decreuissent , vt licet idem Matthaeus eumdem Yenerabilem Patrem , Ecclesiam suam, et fratres suos de Capitulo per hostilem persecutionem damnificauerit in valore quindecim millium marcarum et vltra , exceptis destruclionibus euidentibus possessionum , et villarum eorumdem , ad singula animalia maiora quadraginta denarios, et ad pecudes viginti, ad singulos vero puerulos Iobbagionum suoruin singulos quatuor denarios ponendo et exigendo, quod inauditum genus exactionis esse perhibetur , nec pro emenda tantae damnificalionis plus offerat, quam quingentas marcas A iennenses. Idem Venerabilis Pater et Capitulum Ecclesiae suae timentes eumdem Matthaeum ad peiora laborantem, vt est praedictum, et Ecclesiae Strigoniensi totalem subuersionem, si emendam huiusmodi recusarent acceptandam , sibi totum damnificationis residuum remittere cogerentur ; et inter haec acta retrusi coram nobis, iidem Yenerabilis pater et Capitulum Ecclesiae suae protestari curauerunt, quod si compositio inter eos tractata processerit, et emendam ipsam acceptarent, et residuum praedictae damnificationis remitterent, soium propter tantum metum hoc facerent, qui posset in omnem constantem cadere; ne ex huiusmodi acceptatione et remissione propter metum huiusmodi subsecutis et subsecuturis, vllum eisdem et Ecclesiae ipsorum praeiudicium generetur, quo minus in tempore suo contra dictum Matthaeum possint actionein 50 *