Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
habere competeritem , super omnibus praemissis, et singulis praemissoruin damnorum , quae ad \alorem quindecim millium marcarum fideiiter computando, dicunt ascendisse. Ceterum notificarunt protestando, quod F e 1 i c i a n u s conbussisset villam Archiepiscopalem Zerdahel vocatam cum Ecclesia, vbi intulisset damnum bene mille marcarum; item quod Chelleus interfecisset hominem , in detentione , et deuastatione possessionum archiepiscopalium Nasvod, Bucha, Boyth, Hemeu, et Pecsud vocatarum, et in receptione tributi ab omnibus Iobbagyonibus eoruindem damnum intulisset quingentarum marcarum. Item quod Beke in occupatione villarum Archiepiscopalium Gormoth, Sancti Georgii , Soudbu, Bogdan, Kemend, Fornod et Gorlu vocatarum intulisset damnum milie marcarum et vltra. Et quia nos nemini voJumus dcesse in suo iure, ad instantiam praedicti Venerabilis Patris et Capituli Strigonien. Ecclesiae in testimcnium praedictae protestationis ipsorum praesentes duximus concedendas. Datum feria sexta post Dominicam Laetare. An. Dom. MCCCXII. 4 t E Tabulario Priinatiali Heneuesi T. LXI. sub R. p. 274. sq. Mutthaeus de Trenchin sub Weneeslao Palatino , collata etiam in Caroli Itoberti electioneni operd clarus, cur ab huius fide mox desciuerit, ac in praecipuis eiusdem fautoribus, Thoma Arcliiepiscopo Strigoniensi ac loanne Nitriensi Antistitibus semet vindicauerit, in obscuro est; debellatus quidem est cruenta Regis victoria ad Rozgon prope Cassouiam , et arce Saros priuatus, reliquas tamen possessiones amplissimas ad vtramque Vagi ripam , obitum vsque suum retinuit. Cf. Chron. Thur. P. II. C. XC.