Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

ordinem de ceiero intrare, vel eius habitum sus­cipere vel portare, aut pro Templario se gerere praesumeret; quod si quis contra faceret, excOm­municationis incurreret sententiam ipso facto. Vni­uersa etiam bona ordinis praelibati apostolicae sedis ordinationi et dispositioni autboritate apo­stolica duximus reseruanda. Inliibentes districtius, ne quis , cuiuscunque conditionis vel status exis­teret, se de personis vel bonis buiusmodi, ali­quatenus intromitteret, vel circa ea, in praeiu­dicium Ordinis, seu dispositionis apostolicae, per sedem eamdem, vt praemittitur, faciendae, ali­quid faceret, innouaret, vel etiam attentaret; decernentes extunc irritum et inane, si secus a quoquam scienter vel ignoranter contigerit at­tentari. Ac postmodum, ne dicta bona, quae dudum ad subsidium terrae sanctae, et impugna­tionem inimicorum fidei Christianae, a Christi cul­toribus data, legata, concessa, et acquisita fue­runt, debita gubernatione carentia , tanquam va­cantia deperirent, vel conuerterentur in vsus aiios, quam in illos, ad quos fuerant pia deuotioue fide­lium deputata, vel propter tarditatem ordinatio­nis et dispositionis huiusmodi, eorum destructio vel dilapidatio sequeretur; cum fratribus nostris sanctae romanae Ecclesiae Cardinalibus, nec non Patriarchis, archiepiscopis, episcopis et praelatis , ac etiam cum nonnuliis excellentibus, et iilustri­bus personis , cum reliquorum quoque absentium Praelatorum, et etiam Capitulorum, et conuen­tuum, ecclesiarum, et monasteriorum procurato­ribus, in dicto concilio constitutis, habuimus ar­dua, morosa et diuersa consilia, et tractatus, vt per huiusmodi consiliorum et tractatuum deli­berationem praehabitam diligentem , dictorum

Next

/
Oldalképek
Tartalom