Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

bonoi um ordinatio et dispositio ad honorem Dei, augmentum fidei, exaltationem Ecclesiae, dictae terrae subsidium, salutem quoque fidelium et qui­etem, salubris et vtilis perueniret. Postque vtique longa , praemeditata, prouisa et matura consilia, suadentibus plurimis iustis causis , nostra et dilecto­rumfratrum, nec non Patriarcharum, Archiepi­scoporum, Episcoporum , et aliorum Praelatorum, ac excelientium et illustrium personarum praedi­ctarum in conciiiotunc praesentium deliberationes et consilia in hoc finaliter resederunt; vt praedi­cta bona ordini hospitalis S. loannis Hierosoly­mitani, et ipsi hospitali, ac dilectis filiis magistro et fratribus hospitalis eiusdem, nomine hospitalis et ordinis eorumdem, qui tamquam Athletae Domini pro defensione fidei se periculis mortis iugiter ex­ponentes, onerosa nimis et periculosa dispendia continue perferunt in partibus transmarinis in per­petuum vnirentur. Nos igitur inter, cetera mundi loca , in quibus vigere dignoscitur obseruantia re­gularis, dictum ordinem hospitalis, et ipsumhospi­tale sincerae charitatis plenitudine prosequentes, ac attendentes , quod, sicut euidentia facti in eo Di­uinis obsequiis feruenter insistitur, pietatis et mi­sericordiae opera vigilantibus studiis exercentur, fratres hospitalis ipsius mundanis spretis illecebris, deuotum impendentes Aitissimo famulatum , ac pro recuperatione terrae praedictae tanquam in­trepidi Christi pugiles, se feruentibus studiis et desideriis intendentes, quaelibet ducunthumana pe­ricula iri contemptum; considerantes quoque , quod ex hoc tanto eorumdem Magistri et fratrum, dic­torum ordinis hospitalis, crescet strenuitas, ani­morum feruor augebitur, et ipsorum roborabitur

Next

/
Oldalképek
Tartalom