Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

'ccvr. A. Ch. 1313. Idem Carolus , filios Miclutelis , fdii Vbul , in possessiones suas repositos , per Potentes denuo eie­ctos , defensandos a se edicit. Budae Dominica pro­xima post festum 0 0. Sanctorum. NosKarolus, Dei gratia, Rex Hungarie, me­morie commendantes presencium per tenorem si­gnificamus, quibus expedit vinuersis, quod cum Stephano , Ladislao et Mjchaeli, Magistris, fil llS Michaelis Comitis, Nobilibus de Semjen, dilectis nostris et fidelibus quasdam possessiones eorum hereditarias Semyen, Nopkur, villam Sancti My­chaelis, ac Tuuch nuncupatas, iusticia ipsoruin exigente, ex gracia regali speciali,. de consilio Praelatorum nostrorum et Baronum , ceterorum­que Nobiiium regninostri, nobis fidelium, liabita deliberacione diligenti cum eisdem, reddidisse­mus et restituissemus; nunc per quosdam Poten­tes contra riostram voluntatem possessiones predi­cte ab iisdem recipiuntur et vsurpantur, et ab eisdem expulsi existuut. Vnde per quoscunque predicta committuntur contra nostram ordinacio­nem et statutionem, hoc non est de nostra regia voluntate: quia nos eosdem iusticia ipsorum exi­gente in pacifica possessione eorum volumus con­tra omnes conseruare et defensare. Datum Bu­de. Dominica>. proxima post Festum omnium San­ctorum. Anno Domini millesimo trecentesimo duodecimo." Ex originali Cyinelii Episcopatus Quinque-Ecclesien.

Next

/
Oldalképek
Tartalom