Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
CCVII. An. Ch. 1312. Idem Carolus M. Ricolpho , vndecimo post pugnam Rozgonyensem die , ob nauatam insignem in pugna operiiUi y donatis terris Veresalma et Tarkeo, Regios impertitur fauores VI. kal. mensis lulii. s. I. Carolus Dei Gratia Hungariae , Dalmatiae, Croatiae, Raraae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex. Vniuersis, quibus expedit, praesens scriptum inspecturis, salutem in omnium Salvatore. Begiam decet Excellentiam, fidelitates, et seruitia meritoria suorum fidelium dignis praemiis compensare , ut alii eorum exemplo informati, ad opera fidelitatis exercenda facilius inuitentur. Proinde ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire : Quod nos considerantes fidelitates, et seruitia meritoria Magistri Bikolffi, dilecti nostri, et fidelis, quae nobis in diuersis nostris negotiis, et agendis alacriter exhibuit, et impendit, maxime inter caetera sua seruitia, cum nos castrum nostrum Sarus vocatum, quod M. Demetrius, filius Nicolai, infidelis noster contra nostram detinebat Maiestatem, expugnassemus,sub eodeincastro nost.ro per ictumlapidum pluries percussus exstitit, et etiain cruentatus. Demum etiam cum filii Omodei, condam Palatini, loannes scilicet, Nicolaus, Dauid et Ladislaus, ac Magister Demetrius nominatus, homines Magistri Matthaei de Tirinchin, et Bohemos super nos erectis vexillis eorum adduxissent , et nos cum eisdem conflictum habuissemus ^ in eodem nostro conictu idem Magister Rikolfus in conspectu nostrae Celsitudinis viriliter cum etfusione sui sanguinis dimicauit, et alia seruitia quam plurima pro nostra exhibuit Majestate, quae per singula longum