Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

Beatae Mariae Virginis, quod praedictus Capella­nus Altaris Sancti Nicolai semper eligi debeat et constitui per Dominum Lectorem Ecclesiae S. Pe­tri Maioris, vnus de officio Canoniciae Capellae Beatae Mariae Virginis antedictae, saluo iure, priuilegio et officio capellae antedictae. Quo ex­cepto quam de speciali petita et data; ac obtenta licentia Domini nostri Praepositi, ac Capituli Ec­lesiae Maioris et Canonicorum Capellae Beatae Ma­riae Virginis, iam dictae, Dominus Lector, quem nomino Beati Nicolai Vicarium, vt dictum est, pjiaefatum Capellanum in spiritualibus et tempo­ralibus iudicandi habeat poteslatem in omnibus causis, in quibus praepositum et capellanum ipsum possent iudicare, ordinaui vt quicunque eligitur vel constituitur per Dominum Lectorem, vt est supradictum in capellanum Beati Nicolai, quod il­lum non ad tempus, sed in perpetuum, vsque vi­tam suam Constituat j et si contingat, quod idem capellanus propter eius bonitatem in Canonicum Eeclesiae Beati Petri Apostoli assumatur, et volue­rit renunciare, vel tenere officium memoratum, liberam habeat super lioc facultatem, dummodo saepe dictum officium Diuinum cum diligentia asse­quatur, sicut prius. Si vero ad aliam Ecclesiam fuerit promotus in Canonicum, ex tunc, vt ex nunc volo, quod tanquam vacans officium praefatusDo­minus Lector vni de praedictis Canonicis idoneo conferat officium memoratum. Constitui et quod idem Capellanus Beati Nicolai subiectus sit et esse debeat Domino Lectori Beati Nicolai Vicario, et ipsum honorare in omnibus licitis et honestis. Et rogo totis viribus, et toto posse, in amore Chari­tatis diuinae, quatenus praedictum capellanum

Next

/
Oldalképek
Tartalom