Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
Beati Nicolai vltra vnam diaetam in suis agendis uon transmittat, qui vltra ire minime teneatur; ne cultus Diuini officii ex lioc minuatur, nisi forsan aliquem ad supplendum vices suas duxerit ordinandum. Hoc idem dico de domino meo Praeposito et capitulo antedictis. Quicunque vero contrarium fecerint, in corpore et anima prae dictum, Patronum, quem defraudant, sentiant aduersantem. Ordinaui etiam de expressa voluntate Doinini Praepositi Capituli, quod saepedictus Capellanus ratioue prouentuum aitaris praedicti ab omni exactione, taxatione, Legatorum Apostolicae sedis vel alionfm quorumcunqueexemtus essedebeat, etimmunis; ordinaui et de petita et obtenta licentia, et voluntate Praepositi et Capituli, Dominorum meorum praedictorum, quod in festo Beati Nicolai praedicti saepe dictus, Capellanus debeat magnam Missam celebrare; volo et quod in vigilia Beati Nicolai praedictus Capellanus collationem Capitulo dare debeat, vt est moris. Et vt praedictum otlicium praedictus Capellanus Sancti Nicolai eo attentius et sollicitius exequatur, praedicto Altari Sancti Nicolai ad eius laudem et praeconium, ob spem salutis aeternae, et aliqualem emendam meorum commissorum , donaui vnum Calicem, et vnum breuiarium, ac et sacerdotale indumentum ; videlicet casulam de Cbemelet, nigro; et Albam cum aliis , ac et indumenta altaris de Bubetli scandato cum manutergys, et missali, ac etiam vnam vineam emptam, vulgariter Cbutul 110minatam in termino veteris Buda praedictae Ecclesiae nostrae sitam, cum quadam particula a parte superiori, ac loco Torcularis, eidem annuentibus, iure perpetuo et irreuocabiliter habendam