Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

CXCVII. A. Ch. 1311. Venetl ius sifri in Ciuitatem ladram , iure Regis Hungariae in datiis nonnisi recognito, adtri­buunt. Datum IV". Octobris X. ihdictionis. Domino Carolo, Hungariae regi. Regiae sub­limitatis litteras, honore quo decuit, nuper susce­pimus, datas apud Budam, feria secunda, ante festum beatae Magdalenae, similes quarum prius nobis prius praesentauerat quidam cursor, cui sta­tim mandauimus, fieri responsales, sed recessit subito, litteras nostras non accipiens, nec requi­rens; et legebatur inter cetera in eisdem litteris re­giis, quod Ciuitatem ladrae, quam de iure ad vos pertinere dicitis , quam tenuimus a longis tempo-^ ribus occupatam, molestabamus grauiter; sicut in­tellexerat regia celsitudo. Vnde rogabatis nos, quod vellemus, ab iniuriis dictae Ciuitatis et ciui­um, et damnis eorum abstinere et suorum bono­rum, et nostros facere abstineri. Ad quas culmini regio respondemus, quod ex litleris praedictis conii­cimus, quod magnitudo regia recepit in praedictis informationem sinistram, quodque, si vobis vera insinuatio facta foret, securi reddimur, quod ipsas literas regalis Magnificentia non misisset; et ideo, vt regiae Maiestati facti veritas pateat, et infor­mationem veram concipiat, et non veram reiiciat, potentiae regali rescribimus: Quod ipsa Ciuitas, sicut est vbique noCorium, fuit nostra, et legiti­me ipsam possedimus, multissimo et antiquissimo tempore; cuius non extat memoria, et plenum et sufficiens ius et iurisdictionem aquisiuimus et ha­buimus et habemus. Per consequens in eadem et ius vestri regni Hungariae expressuin, et notorium Tom. VIII. Vol. I. 27

Next

/
Oldalképek
Tartalom