Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

in ipsa ciuitate semper voluimus et fecimus ob re­uerentiam et amorem regum, praedecessorum ve­strorum, tanquam qui intendimus non turbare iii aliquo iura regia , sed ad conseruationem eorum dare potius auxiiium et fauorem. Et erat ius ipsum aliqua pars datii porlae ciuitatis, quod soluebatur per homines vestros regni Hungariae ad introitum solum ciuitatis praedictae, quae pars exhibebatur, vt dictuin est, cui per reges Yngariae ordinatum fuerat; et sic per praedicta potestis euidenter aspi­cere, et cognoscere manifestum ius nostrum, et quod vobis aJiud, quam veritas, fuit intimatum. Yerum de rebellione iniqua Iadratinorum, nostro­rum rebellium, aliquod regiae Magnificentiae de­notamus. Nam ipsa ciuitas nostra, et ciues sub fe­lici et suaui nostro doininio, sicut est liquidum toti mundo, tantam pacem, statum, et omnium bonorum affluentiam, et plenitudinem susceperant, et continuum recipiebant augmentum, quod nul­lis mundi ciuibus, sed eis omnes alii ciues possent ob tantorum bonorum copiam, et quod ipsos con­tinuis et magnis fauoribus, et paternis dulciter affectibus tractabamus, inuidere; nam tam suaue, et dulce et vtile est regnum nostrum in subditos, vt pro eis in suis grauitatibus conquiescanl. Ynde ipsi incrassati multa pinguedine adeo, \t proprium amitterent intellectum, et in reprobum sensum dati, erga tantum affectum venientes, venenum et iniquitatem concipientes nefandam; nobis rebel­lare temerarie praesumserunt. Sed speramus in Domino, quod nisi ad nostram gratiam etmandata redierint, eorum perfidiam, superbiamque virtutis nostrae potentia conteremus. Datum IV. Octobris, decimae indictionis Anno MCCCXI.

Next

/
Oldalképek
Tartalom