Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

CXCVI. A. Ck. 1311. Capitulum Scepus. de tribus marcis e censu villae Totlifalua Carthusianis de Lapide refugii per Comitem Arnoldum legatis , testatur. Apud S. Mar­tinum in die S. Elisabeth. Nos Capitulum Ecclesiae S. Martini de Sce­pus, harum serie memoriae commendandantes si­gnificamus, quibus expedit vniuersis: quod consti­tutis coram nobis religiosis viris Fr. Petro, Priore de Lapide, et Fratre Elia ordinis Carthusiens. ab vna parte; et Comite Arnoldo cum duobus filiis suis, Elia et Ladislao ex altera; idem Comes Ar­noldus, cum praedictis filiis dixerunt tali modo: Quod Ioannes piae recordationis filius quondam Co­initis Detrici, et Nepos Domini Comitis Arnoldi, extrema hora mortis suae, pro remedio animae Pa­tris sui, matrisque suae, de censu viilae suae Scla­uonicalis, tres marcas argenti cum pondere Sci­psiensi, Fratribus de Lapide, annis singulis perpe­tuo delegasset, tribus terminis infra specificatis persoluendas: in festo scilicet B. Martini, in me­dia Quadragesima, et Festo S. Georgii Martyris; hoc tamen addito, quotiescunque quandocunque praedicam pecuniam eiusdem villae possessores dictis fratribus non soluent, per censurain Eccle­siasticam dare compellantur. In cuius rei testimo­nium eisdem Fratribus nostras concessimus litteras, nostro sigillo munitas. Datum apud S. Martinum Anno Domini MCCCXI. in die S. Elisabeth." Kaprinai sub B. Tomo LIIT. 118. Wagncr Anal. P. I. p. 396—7. Katona Tom. VIII. 225—6.

Next

/
Oldalképek
Tartalom