Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

uerentiam dietorum Sanctorum et venerationem, quam ad eos geritis, salubriter prouidere, deuotio­ni Vestrae licentiam concedimus postulatam, ipsam­que duximus authoritate, qua fungimur, praesen­tialiter, tenore praesentium transferendam. Cete­rum Ecclesiam ipsam construendam per vos exnunc, postquam constructa fuerit, custodiae Posoniensis ecclesiae annectimus et vnimus statuentes; vt custos ipsius Posoniensis Ecclesiae, qui pro tempore fue­rit, eiusdem processionalis Ecclesiae, eiusque do­tis et agrorum fructus recipiat et prouentus; sit­que in sacerdotio constitutus, vel se faciat infra annum ad sacerdotium promoueri; quodque iura Parochialia, quae ad pi-aedictam sancti Gothardi Ecclesiam primitus pertinebant, ad rectorem Ec­clesiae Sancti Michaelis iuxta Posonium pertineant pieno iure. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis, transiationis, anne­xionis, vnionis, et constitutionis infringere , vel ei ausu temerario contraire. Si quis aLitem hoc atten­tare praesumserit, indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Posonii quinta idus Septembris, Pontificatus Domini Clenrentis Papae Quinti anno sexto.: 4 Ex anthentico eius transnmto anni 1359. quod »n ar­chiuo Camerali conseruatur. Heuenesi Tom. KVilJ. suh EE. p. 57. sq. Consonat Collectio G. Gyurikovies Sen. Poson. CLXXXVIN. A. Ch. 1311. ldem Gentilis Petrum Spalatensem Archi­F.piscopum excommunicat , ah administrationeque spi~ ritualinm , ac temporalium interdicit. Posonii Idihus Augusti. Frater Gentilis, miseratione diuina tit. S. Mar­tini in rnontibus presb. Card. ap. sedis legatus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom