Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

dilectis in Clu isto filiis, Capitulo Ecclesiae Spa­latensis, salutem in domino. Licet de iure, sede Spalatensi vacante, administratio spiritualium et temporalium Ecclesiae Spalatensis ad vos pertinere noscatur; quia nunc quodammodo vacare videtur, pro eo, quod Frater Petrus, Spalalen. Arcliiepi­scopus , suis contumacie culpis, et demeritis exi­gentibus, est per nos ab eorumdem spiritualium et temporalium rationabiliter administratione sus­pensus, et excommunicationum sententiis pluri­mis irretitus ; nos iuxta officii nostri debitum pro­uidere volentes, ne dicta ecclesia defectum in praedictis spiritualibus et temporalibus patiatur, illorum administrationem vobis tenore praesentium ducimus committendam, exercendam, a vobis, quousque nos, aut Dominus noster summus Pon­tifex, si contingat nos de iegatione recedere , aliud duxerimus ordinandum ; compellendique contra­dictores et rebelles auctoritate, qua fungimur, Yobis concedimus potestatem. Datum Posonii, Idi­bus Augusti, Pontificatus Domini Clementis PP. quinti anno VI." Apud Farlat. Tom. III. p. 302. Petrus ob grauissimum hoc anathema nec ad concilium Viennense quod anno hoc mcnse Octohri, in causa Templariormn, item Fraticellorum Dulcinistarum, Beguardorum, et Beguinarum congregatum 1'uit , comparuit. Administratione Spiritualium et tem­poralium conuentus Capitularis Spal. IV. Septemb. anni eiusdem Gregorium et Vulcinam Canonicos fungi iussit. lbid. p. 303. Apologiam Petri Spal. vide anno XV. Tom, VIII. Vol. I. 26

Next

/
Oldalképek
Tartalom