Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

priuiiegiuin Serenissirni Principis, condam Belao regis Hungariae etc. felicis recordationis, ad manus Laicorum deueniens, sigillo priuatum, in duas par­tes fuisset scissum, quod demum manibus ipsius Exponentis non sine grauibus laboribus deuentum extitisset, et propterea huiusmodi priuilegium pro iuribus ipsius exponentis, simulque dictae Praepo­siturae, Ecclesiae de Bozok, renouatione plurimum indigeret. Requisiti itaque sumus in persona expo­nentis, vt huiusmodi renovationem praetactorum privilegiorum per vos primo quoque tempore per­agendam iniungeremus. Quia vero postulatio prae­fati Exponentis iusta et iuri consona videatur; pro eo amicitiam vestram harum serie hortamur, et au­thoritate Judiciaria, qua fungimur, requirimus di­ligenter, quatenus acceptis praesentibus non ob­stante eo , quod dictum privilegium sigillo careat, disruptumque sit, nihilominus diligenter intellectis tenoribus et continentiis eorumdem, in transumto literarum vestrarum in pergameno sub impendenti sigillo vestro authentico transcribi, transumi, prae­fatoque Exponenti, iurium dicti Exponentis et prae­fataePraeposituraeEcclesiae deBozok, vlteriorem ad cautelam, extradare debeatis et teneamini, com­muni suadente iustitia. Secus non facturi. Datum in Galgocz feria tertia proxiina post festum Epiphania­rum Domini. Anno eiusdem Millesimo quingente­simo sexagesimo sexto. Nos amicabilibus requisitionibus dicti Domini Judicis Curiae in omnibus satisfacere volentes, vt tenemur, praedictum priuilegium Serenissimi Prin­cipis, condam Belae regis Hungariae etc. sigillo vt praemissum est, carens, disruptumque et in duas partes scissum, diligenter tamen prius intellectis te-

Next

/
Oldalképek
Tartalom