Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

noribus et continentiis earumdem in transumto Li­terarum nostrarum in pergamjeno renouauimus et transumpsimus in haec verba: Bela, Dei gratia Hungariae, Dalmatiae, Croa­tiae / Ramae, Serviae, Galiiciae, Lodomeriae, Cu­maniaeque Rex, Omnibus praesentes literas inspe­cturis salutem in vero Salvatore. Et si manus regia esse debeat in omnes largiflua; eo amplius tamen virorum Deo famulantium debet consulere inopiae, vt iidem temporalis necessitatis fulti amminiculo, et a peste calumpniae liberi, aeterna possint pro be­nefactoribus expeditius implorare. Proinde ad vni­versorum nolitiam tenore presentium volumus per­uenire, quod Frater Stephanus, Ordinis Praemonstr. Praepositus Ecclesiae S. Stephani Regis de Bozouk, ad nostram accedens praesentiam, exhibuit nobis quoddam priuilegium antiquum gloriosi Belae regis secundi felicis recordationis supplicans et petens a nobis humiliter et deuote, vt ipsum priuilegium no­stro dignaremur priuilegio confirmare, cuius qui­dem tenor talis est: - - • In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Bela Dei gratia Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae­que rex in perpetuum. Notum sit cunctis Christi fidelibus, tam modernis, quam posteris. Qualiter Comes Lampertus cum vxore sua Sophia, et filio suo Nicolao, spe supernae remunerationis et pro remedio animarum suarum, in honorem sancti re­gis Stephani, in praedio suo, quod vocatur Bo­zouk, glorioso rege Stephano secundo regnante, Foeliciano vero venerabili viro A. Episcopo Strigo­niensi existente, coenobium construxerunt. Haec sunt igitur nomina praediorum, quibus dotata est Ecclesia eadem. Primum Bozouk, cuius prima

Next

/
Oldalképek
Tartalom