Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

confirmetur; et per eiusdem tutelam et protectio­nem diffusae per vrbem ecclesiae muniantur. Ea propter Frater in Christo charissime Geralde, quem nostris, tamquam B. Petri, manibus in Ragusiae Civitatis Archiepiscopum per Dei gratiam consecra­uimus; Nos, qui licet indigni B. Petri locum ob­tinere conspicimur, petitioni tuae clementer annui­mus, et ad exemplar praedecessorum nostrorum sanct. memoriae, Zachariae, Benedicti et Paschalis, sanctam Ragusaeorum Ecclesiam praesentis priuile­gii pagina communimus. Statuimus enim, vt Paro­chiae omnes, quas Ecclesia eadem praeteritis tem­poribus possedisse dignoscitur, tibi tuisque succes­soribus iunctae in futurum et integi ae conseruen­tur, videlicet Zachulmiae regnum et regnum Ser­uuliae, Tribunieque regnum, civitas quoque Catha­rinensis seu Rosae, Butuanensis, A v v a r o r u m, Vlcinatensis , Scodriensis, Driuastensis, Polatensis, cum Abbatiis , Ecclesiis et Parochiis earum. Pallii vero vsum ex Apostolicae Sedis liberalitate tibi con­cedimus infra Ecclesiam tantum illis diebus, qui perantiquis Ecclesiae nostrae priuilegiis distinguun­tur, consecrationem tamen successorum tuorum nobis^ nostrisque successoribus reseruantes in per­petuum. Porro decimae, possessiones, praedia seu cetera bona, quae in praesenti ad eandem Eccle­siam pertinent, in ecclesiis, in villis, in colonis, seu colonabus, in agris, vel aquis, vel aliis rebus dioecesanae seu proprietariae dispositionis et omnia qnae in futurum liberalitate Principum vel oblatione fidelium iuste poteris adipisci, firma vobis semper et illibata permaneant. Decernimus ergo, vt nulli hominum liceat eandem Ecclesiam temere pertur­bare aut eius possessiones auferre vel ablatas reti-

Next

/
Oldalképek
Tartalom