Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
nere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur, tamsuis, quam clericorum et pauperum vsibus profutura. Tua igitur interest, Frater cliarissime, in prosperis te humilem exhibere et in aduersis, si quando euenerint, cum iustitia erectum, amicum bonis, peruersis contrarium, nullus vnquam faciein contra veritatem suscipias; nullius unquam faciem pro veritate loquentem premas. Misericordiae operibus iuxta virtutem substantiae insistas et tamen insistere etiam supra virtutem cupias; infirmis compatiens, benevalentibus congaudens, aliena damna propria deputans, de alienis gaudiis tamquam de propriis exultans, in corrigendis vitiis pie feruens, in fouendis virtutibus auditorum animos demulcens, in ira iudicium sine ira tenens, in tranquilitate autem seueritatem iustae censurae non deserens. Haec enim est accepti ministerii dignitas, quam si sollicite seruaveris, quod foris accepisse ostenderis intus habebis. Sancta Trinitas Fraternitatem tuam dexterae suae protectione custodiat, vt ministerium tuum fideliter impleas, et cum populo tibi commisso, duce Domino, ad finem, qui non finitur, peruenias. Loco -j- Sigilli. Ego Calixtus Catholicae Ecclesiae Episcopus. Datum Beneuenti per manum Chrysogoni S. Rom. Ecclesiae Diaconi Cardinalis ac Bibliothecarii. IV. Kalen. Octobris. Indictione XIV. Incarnationis Dominice MCXXI. Pontificatus autem D. Calixti II. Papae anno secundo. Apud Farlatuml.c. fol. 60—6l. Zachlumia, ut ait Constantinus Porphyrogeneta a Rausio (Ragusa) initium dux.it et protendebatur ad Orontium flumen vsque. Ad Zachlumiam pertinebat peninsula Stagni, cum civitate ac sede episcopali cognomine. Serbulia, Serblia regio fuit Dalmatiae superioris cum vi'be ac sede episcopali Sorbia vel Serblia