Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

Confinium cuslodibus (Or) constitutis Byssenis ad occasum, Siculis ad Aquilonem. Belae R. Not. cap. LVII. Regnum taliter constitutum Magyari, quod Hun­ni et Abares potentia, numeroque potiores, nequi­bant, sartum tectumque vicinos urendo, deprae­dando, conservare haud potuissent: Quod enim Ludovico, Lothario ac Conrado Imperatoribus im­pune quasi erat, Henrico Auccupe et Ottone Magno neutiquam mansit. Toxo etenim Duce (977—972). in Bavaria , anno 950. ad Augustam Vindelicorum 955. in Thracia 961. cladibus affecti iteratis Mora­viam usque fluvium Teyna, Bulgariam usque Da­nubium, Dalmatiam ac Croatiam usque Dravum, Pannoniam superiorem usque montem Commage­num perdiuit: Constant. Porphyr. J. c. c. 40. Paci proin, Religioni, moribus ac coloniis Europaeo­rum locum dare oportuit. Fecit id Geysa, mitiori, quam pater Toxus, ingenio (anno9"2—997) : ,,Hunc, ait Aloldus ad an. 972, gratia Dei praevenit, ut prudens consideraret mala maxima, quae sua gens tot aliis regionibus in tulit, et crudeles strages, quas ipsa vicissim passa est; et ideo in pace maiorem spem habuit. Igitur admisit consilium, sibi a Deo in animo inspiratum, et proposuit formare Pannoniam suam in rempubli­cam et ditare non amplius iniustis praedis, sed li­citis lucris. Et quia terram suam novit esse bonam ac fertilem; suasit genti suae, ut arma deponerent,

Next

/
Oldalképek
Tartalom