Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

notum sit omnibus, nos dedisse illum et cum omni possessione, tam de terris, quam de vineis, quae pertinent ad eum locum in Monasterio S. Benedicti, ita quidem, vt licitum habeant Monachi perfruere illum et possidere perpetualiter, absque contrarie­tate omnium nostrorum praesentiuin et futurorum. Et si quis contumax haec nostra statuta deprauare nituerit, et aliquam molestiam inferre Monachis temptauerit iram omnipotentis Dei et maledictionem omnium Sanctorum incurrat. Ego A.Abbas ex coe­nobio SS. Martyrum Sergii etBachi, per iussionem Domini regis scripsi, in praesentia Domini P. (Pe­tri) Archiepiscopi (Ragusini) et aliorum. Apud Farlatum 1. c. folio 58. Ex liis patet, Ragusinos iam sub clientelam reguin Serviae venisse. Fuit Bodinus, filius Micbaelis praedicti, qui principatum patruo suo Rodos­lavo eripuerat. XXVI. Bonus Episcopus JBelgradensis privileglum Colomanni R. H. pro drbensi JEcclesia confirmat. ^inno 1111­Bonus Albensis Episcopus, cum aliis Dal­matiae Episcopis priuilegium Colomanni Regis Hun­gariae Arbensi Ecclesiae concessum roborat. Anno MCXI." Cum Belgradum sit etiam Albamaris compellatum, hic episcopus non alter est, quam Belgradiensis. Albarega­lensis in Hungaria nullatenus esse potest, quia non fuit. Cf. Cod. Dipl. Tom. lf. p. 56. sequens. XI, VII. Michaiel, filius Bodini, Rex Serbliae , Patris sui donatio­nem renovat. Anno 1112. In nomine Domini Dei aeterni, Mense Julio, Jnjdictione quinta. Ego Boleslaus Judex Ecclesiam

Next

/
Oldalképek
Tartalom