Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

S. Martini, quae in Sumeto (Zuneheto) esse vide­tur, olim ab haereticis fundatam atque possessam, Dei auxilio fretus, cum ea nostrorum antecessorum esset haereditas, necessarium duxi recipere eam ab ab eis et tradere catholicis et orthodoxis viris, qua­tenus n8n solum mihi, verum etiam omnibus nostris propinquis Deus propitius esset. Ynde continuo vo­catis ad me Monachis Sancti Benedictini coenobii, praedictam Ecclesiam S. Martini cum omnibus, quae ei pertinere videbantur, sponte condonaui, terras videlicet atque vineas, domos et praedia, mobilia et immobilia concessi. Insuper et ducentas oves et nouem seruos, tria iuga bovum et viginti quatuor vaccas. Itaque teslamentum firmissimum eis facio, et nullus sit, qui contradicere audeat, vel aliquid tollere praesumat, sed magis ampliato mun^rq ,pro nostris animabus et sua salute fideliter tribuat. Sin aliter egerit etiam dictam Ecclesiam a Monasterio S. Benedicti separare temptauerit, iratum habeat Trinum et unum Deum et a sanctis angelis, Prophe­tis et Apostolis et trecentis et octo sanctis Patribus perpetuam in se maledictionem recipiat, in nouis­simo Dei iudicio cum diabolo suisque ministris ae­terna poena et inextinguibili flamma crucietur. Et ego A. Abbas pro iussione Doinmi Regis (Michaelis, filii Bodini) scripsi. Anno 1112. lbicl. fol. 59. Micbaeli buic in regno Serblio successit frater Georgius, filius eiusdem BoJini, prout docet doeumen­tum anno 1114 emanatum: Anno ab Incarnatione Dom. nostri Jesu Christi millesimo, centesimo, deeimo quarto. Indictione VII. Mense Novembri, regis Georgii, filii re­gisBodini, primo anno. lbid.

Next

/
Oldalképek
Tartalom