Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
concessimus, ut rebus ita, ut praefertur, et nobis retulerunt, stantibus et se habentibus, nullum tributum seu censum pecuniarium nobis dare teneantur; sed in vetustis eorum libertatibus et iuribus, quibus vsi sunt, pacifice conserventur et permaneant, ita tamen, quod ea omnia, quae diuis olim regibus Hungariae, nostris praecessoribus in boum per singula capita connumeratione vel vt vulgo dicitur, ustione, ab antiquo suis semper consuetis temporibus praestiterunt, de caetero quoque semper praestare nobis haeredibus ac successoribus nostris regibus Hungariae debeant, ac sint astricti, ac praeter eam, nihil contra eorum antiquam libertatem exhibere teneantur. lmo annuimus et concedi5mus harum nostrarum, quibus secretum sigillum nostrum, quo vt rex Hungariae vtimur, est appensum, vigore et testimonio. AnnoDom. 1554.Regnorum nostrorum Romani vigesimo quarto, aliorum vigesimo octauo. E libro regio. Exscripsit St- Kaprinay MSS. sub B. Torao XXVIII- p. 241. Hanc Szekeliorutn immunitatem a S. Ladislao, ob insignem in Cbunis devincendis locatam operam, concessam fuisse, censet Georg. Pray Historiograplius regni. XIV. Bodinus, Rex Strbliae locum, Sanctum Martinum de Zoncheto nominatum, Monachis S. Benedicti perpetualiter confert. Anno 1100. In nomine Domini nostri Jesu Christi, anno ab eius incarnatione millesimo centesimo, Indictione octaua. Testamentum hoc firmum, stabileque factum a me Dei gratia Bodino Rege, ex loco, qui vocatur Sanctum Martinum de Zoncheto, scilicet Tom. VII. Yol. Y. 6