Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

Naonis, et Salinarum etc, Memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis , quod fideles nostri Agiles et Egregii Ela­sius Bernald, et Micliael Sandor, nuncii et orato­res universorum Fidelium Siculorum nostrorum, ad nos missi, venientes in nostri praesentiam, re­tulerunt Nobis humilime: quod licet universi Siculi a priseis semper temporibus, quibus maiores eorum Duce Atila ad partes regni nostri Transsjlvanen. venissent, ibique consedissent, a divis regi­bus Hungariae, antecessoribus nostris, ab omni penitus censu, sive taxa pecuniaria, sol­venda, exempti fuissent et liberi, ac vera nobili­tate usi fuissent; hoc demto, quod singuli eorum tempore coronationis ac nuptiarum, nec non Nati­vitatis primo geniti filii regum Hungariae, unum bouem regi dedissent; tamen non diuantea, per re­verendum quondam fratrem, Georgium Episcopum Waradinen. qui post Serenissimam Isabellam regi­nam eis et Transylvaniae praefuerat, variis artibus et practicis essent coacti, in sortem tum census Turcici, tum subsidii pecuniarii, dictae reginae prae­standi, ad certam summam pecuniariamsolvendam; qua ex re libertatis et Nobilitatis eorum antiquae maximum praeiudicium factum esset, Supplicarunt itaque Maiestati Nostrae, sub et omnium aliorum Siculorum, a quibus missierant, nomine, ut eos in pristinis eorum libertatibus, quibus ab antiquo usi essent, gratiose conservare dignaremur. Nos ita­qLie eorum humili supplicatione intellecta, consi­derantes etiam fidelia eorum servitia, quae Maiestati nostrae turbulentis his temporibus, fideliter exhibue­runt, et de caetero quoqne se constanter omni tem­pore exhibituros promisserunt, annuinus et gratiose

Next

/
Oldalképek
Tartalom