Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
aliis etiam ecclesiasticis causis, quae inter vos corrigendae sunt, eamdem, quam praesentiae nostrae deberetis, obedientiam et favorem exhibeatis. Quod si peccatis impedientibus, causa apud vos examinari et definiri non possit, volumus, ut utrumque, videlicet captiuum Episcopum, et eum , quem irregulariter elegistis, in nostram praesentiam conducatis; quatenus, adiuuante Deo, quod iustum fuerit, inde iudicare, et auctorabiliter staluere valeamus' alioquin, si nostraimmo apostolica mandata etpraecepta contempseritis, a liminibus Ecclesiae et omni Christiana communione vos apostolica auctoritate pellendos et sequestrandos esse sciatis. Data Romae decimo tertio Kalendas Aprilis Indictione XII." Id est anno 1074. Ex originali. Apud Farlatum 1. c- fol. 55. Fuit hic propter multas offensas in carceres coniectus, Archiepiscopus Vitalis II. XXXVIII. Idern Gregorius Petro neoelecto Arclii-Episcopo Ragusino pallium mittit. Anno 1076. Gregorius Episcopus, Servus Servorum Dei, Dileclo in Christo Filio, Petro Sanctae Epidauritanae sedis ex civitate Labusidi, in regno Zachulmi et Sorbuli et Tribuniae, vel civitatis Carerae et Antibari, seu Ulcinii, et Drivastii, Polati, atque Scodri , cum Ecclesiis et Parochiis eorum. Si Pastores (de verbo ad verbum utsupra ad annum 1023). Scriptum per manum Joannis Scupturarii nostri Palatii. Datum XII. Kal. Junii per manum Petri Diaconi Bibliothecarii, et Cancellarii S. Apostolicae Sedis Anno Domini Gregorii VII. Papae IV. Indictione quarta decima." Id est 1076.