Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

Ibiil. p. 56. Ex bis patet Episcopos etiam Drivastenseiu ac Scotlrenseni sufFraganeos 1'uisse Arcbiepiscopi Ragusini, fjuo iure axiomata illa a nostratibus Episcopis obtinentur. Propter Antibarensem cum Spalatino gravis oborta est controversia. XXXIX. jDemetrius, alias Svinimirus totius Dalmatiae ac Chroa­tiae, alias Slavorum, Rex. slnno 1076. In nomine Patris et Filii et Spiritus S. unius Trinitatis et Trinae unitatis individuae. Notum sit omnibus lidelibus tam praesentibus quam futuris, , quod Praestantius, Belgradensis episcopus, gratia divinae et liumanae cliaritatis , ecclesiam SS. Cos­mae et Damiani, quae sita est in acuto vertice cu­iusdam monticuli, non longe a dicta civitate distan­tis, monasterio S. Joannis Evangelistae perpetuali­ter habere concessit. Ne autem alicuius succeden­tium violentia principum, Regis videlicet, Epi­scopi, aut Prioris, eiusdem civitatis, temeraria mente, feroci tyrannide, haec statuta violare au­deat, et sua audacitate corrumpat; huius concessio­nis sanctio ante personas virorum honestissimorum, et sanclae religionis cultum iugiter exequentium, absque ulla contradictione, laudabiliter corrobora­ta est, in praesentia sl. Dominorum Laurentii to­tius Dalmatiae et Chroatiae reverendissimi Archi­episcopi, et Domini Gebizonis SS. Bonifacii et Ale­xii religiosissimi Abbatis, una cum Fulcoino Fori Simphronii Venerab. Episcopi, Ap. Sedis Apocri­siariorum , in vinea iustitiae Dei totis viribus mise­ricorditer laborantium, astantibus etiam Belgradien­sis Ecclesiae Archipresbitero Drago et omnibus cle­ricis utriusque civitatis, et Domno Justo Priore,

Next

/
Oldalképek
Tartalom