Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

niam et canonice obediam; aut sinon potero, Le­gatos meos mittam. Papatum Romanum, et rega­lia Sancti Petri adiutor ero ad retinendum, salvo meo ordine. Consilium autem, quod milii credi­derint per se aut per nuncios suos, sive per litte­ras suas nulli pandam, me sciente , ad eorum da­mnum. Legatum Romanum eundo et redeundo ho­norifice tractabo, et in necessitatibus suis adiuva­bo. His, quos nominatim excommunicaverit, scien­ter non communicabo. Romanam Ecclesiam per sae­cularem militiam fideliler adiuvabo, cum invitatus fuero. Haec omnia seruabo, nisi quantum sua cerla licentia remanserit." St. Kaprinaj MS» sub B. tomo LIX: Nro XXIII. XXXVI. Arbenses Monasterium fundant. Anno 1062- Cressimirus Rex illud corroborat. Anno 1071. Ab IncarnationeDomini Nostri Jesu Christi mil­lesimo sexagesimo secundo , indict. quinta decima, Imperii moderante habenas Domino Comneno. Croa­tiae Dalmatiaeque regimen gubernante Petro. Di­vina veritate, religione, plurimi Christianorum re­linquentes seculum soli Deo vixerunt, alii variis tormentis sua macerantes corpora spiritum exha­Iaverunt, ex quorum numero non sumus, licet ta­men de Dei timore compuncti corde delictorum nostrorum reminiscentes reatum, nos omnes accole Arbiane civitatis! ardenti dilectione et nimio voto unanimes in insula nostra .exoptamus fundare mo­nasterium, portumque salutis animarum nostrarum. Igitur in principio Ego Episcopus Drago , cum omyi

Next

/
Oldalképek
Tartalom