Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

nostro clero, et Maius Prior cum omni populo prae­dicle urbis, Nobilibus, ignobilibus, melioribus, com­muni consensu, ut in honorem D. N. Jesu Christi, et vere, perfecteque Triniiatis, ac BB. Marie Ge­nitricis Dei, semperque Virginis, ac omnium San­ctorum in nostrum Monasterium construi tibi Fulconi Abbati, tuisque successoribus concedi­mus, stabilimus , et perpetuo iure roboramus unam Ecclesiam, quae est aedificata in nomine B. Petri Apostolorum Principis, cum suis appendiciis, per huiusmodi finem. Primitus a capite Macerie usque ad rivum, et descendendo per rium usque ad ma­re, et per mare ad molendinum, et ascendendo per montis verticem, et eundo per illum usque in prio­ra confinia, tibi Fulconi Abbati et successoribus tuis perpetualiter concedimus. Aliam denique Ec­clesiam, Sancti Cypriani vocabulo conditam, cum pertinentiis, et appendiciis suis concedimus per hu­iusmodi fines: a valle obscura usque in vallem de Prania (?) alias tres partes mare inundat, una cum marina omnibusque scopulis,ad istud promontorium subiacentibus et in valles, quae sunt apud Sanctum Cyprianum , et alias, quae sunt apud Sanctum Pe­trum, hac conditione donamus, ut nullus sine ve­stra iussionis licentia eas piscari audeat; et quicun­que cum vestra Jicentia piscaturus intraverit, quar­tam partem piscium attribuat monaslerio Sancti Pe­tri. Hunc autem nos, Drago precitatus Episcopus de voluntate totius nostri cleri, et Maius Rrior et cunctus Populus tibi Fulconi tuisque successoribus, ita vobis concedimus , ut ubicunque de his duobus venerandis locis complaceat vobis, Domino coope­rante, monasterium constituatis vobis, vestrisque successoribus, sicut Sancta Benedicti edocet regula,

Next

/
Oldalképek
Tartalom