Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

ne VI. mense Octobris. Ego Chresimef rex Croa­torum atque Dalmalinorum testimonium facio cum omnibus Nobilibus meis, quod monasterio S. Tho­mae Apostoli, sub manu Dcmmae Dobrizae ejus­dem monasterii matris, confero firmum, stabilem­que observare decerno, scilicet, ut idem mona­steriuin a modo ac deinceps absque omni tributo perpetuo existat liberum etc. — — Ego praedi­ctus Rex Chresimer per caritalem Dei, et Beate Mariae Virginis, nec non et S. Thomae Apostoli aliquam benedictionem dono pro redemtione ani­mae meae, meorumque successorum, monasterio praedicto S. Thomae, sito in civitate Belgrado, ter­ras, quas in Sjdraga nominant, ut sint in perpe­tuum illarum; et qui post nostrum discessum aliud aliquid corrumpere tentaverit, maledictussit aDeo omnipotenti, a Beato Thoma Apostolo, et ab omni­bus Sanctis Dei, et cum Juda particeps fiat in ae­ternum incendium, et haec contra Haec fa­cta sunt coram his testibus, Episcopo Theodosio, Drago Priore, Rainerio Croatino Episcopo, Goi­zone Bano, et alii plures." Apud Farlat. Illjrici sacri tomo V. folio 4­* Formula iuramenti a Gregorio PP. VII. Episcopis Hnngu­riae praescripta. Circa Anno 1073. Ego NN. ab hac hora et in antea fidelis ero beato Petro et Papae N. suisque successoribus, qui per meliores Cardinales intraverint. Non ero in consilio, neque in facto, ut vitam aut membra aut papatum perdant, aut capti sint mala captio­ne. Ad synodum, ad quam me vocabunt, vel per se, vel per suos nuncios vel per suas literas .* ve-

Next

/
Oldalképek
Tartalom