Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

qaam abstulerit, Dei et Sanetae Mariae, Sancti­que Jacobi, omniumque Sanctorum feriatur ana­themate, et cum Juda traditore Christi partem ha­beat in perditione, mecumque in die Iudicii ante Tribunal Iusti ludicis Dei contendat." E Iudiciariis Alberti regis literis Anno 1438, emanatis , in archivo camerali existentibus. Memorandum hicest: praemissam chartam, qua sigillo carentem, Iudi­cio regis Sigismundi Anno 1422« insuffieientem fuisse habitam; quam sententiam mox Rex Albertus reformavit. XXXIV. Alexandri 11. Papae in Archiepiscopum Antibarensem favor. Anno 1062. Alexander II. Papa, in suis litteris Petro Ven. Archiepiscopo Dioclensis atque Antibarensis Eccle­siae inscriptis, suffraganeos Catharensem , Scodrien­sem, Drivastensem, Polatensem, Sorbiensem, Bo­loniensem, seu Bosniensem, Tribuniensem adscri­bit. Anno D. MLXII. In Bullario magno. Commemorandum hic nobis est ob contentiones, quae inde inter duos vicinos Antibarensem ac Ragusinum Archiepiscopos diu, non sine acrimonia, sunt agitatae. Sorbiensis alias dicta fuit Serbiensis , a Ser­bia, urbe non parva ad confmia Boltiacae, et Thessalo­nicae a Serblis primo subHex^aclio Imp. descensu condita ; Cantacuzen. L. IV. c. 19. Constant. Porphyr. de adm. cap. 32. Tribunensis a Tibunia civitate, in Dalmatia superiori. Tribunitae cum Canalitis eandem incoluerant regionem : Eodem Constantino teste: I. c. XXXV. Chresimerius H. Croatiae monasterium S. Thomae Belgradi monialium Benedictinorum, immunitat ac dotat. A. 1069» In nomine sanctae et individuae Trinitatis anno quoque Dominicae Incarnationis MLXIX. Indictio­5 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom