Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
vero nostre solliciludinis interest, vt nos qui disponente Domino vniuersali regimini presidemus, ex officio nostro, pro eo maxime, quod Ecclesie, que inde consueuerunt nunc ledi nunc destrui, preseruentur, et christianus populus taliternon perdatur, tantis occurramus periculis remediis opportunis, celsitudinem tuam rogamus, monemus et hortamur attente, in remissionem tibi peccaminum imponentes, quatenus ab huiusmodi guerris omnino desistens, cum praedicto Rege sic adpacemet concordiam pro xlpostolice sedis et nostra reuerentia sine dilatione ac ditficultate qualibet reuertaris, quod exinde apud Deum et homines valeas non immerito commendari. Nos enim dilectum filium fratrem Valascum poenitentiarium nostrum ad partes illas ad reformanda inter vos pacis foedera destinamus, dantes ei cogendi contradictores et rebelles per excommunicationisin personas et terras ipsorum interdicti sententiam plenariam potestatem; non obstante si vobis ab apostolica sede concessum sit, vt in vos seu terras non possint huiusmodi sententiae promulgari. Datum Assisii, Kalendis Julii. Pontificatus nostri anno XI. Eundem in modum scripsit Regi Boliemiae , item Duci Austriae. Ex. autographo Regesto Innocentii IV- anni XI. epist. 5. in tab. Vatican. CCCIiXXV. Idem Innocentius per Hungariam, Bohemiam, Austriam Styriam, Episcopos ad pacem inter Hung. ac Bohemiae Reges reparandam Legato suo Apostolico ad stipu lari iubet. A, 1254. Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei Venerabilibus fratribus Archiepiscopis et Epi-