Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
scopis et dilectis filiis Abhatibus, Prioribus, Decanis, archidiaconis, et aliis Ecclesiarum Prelatis et capitulis per Yngariam , Boemiam, Austriam, Stjriam, et Morauiam constitutis salutem et apostolicam benedictionem. Euidenti palet exemplo, quod affectum, quem carni Deus inseruit , per naturam impetere, imo potius euellere penitus nititur dissensensionis auctor, fraudibus asuetus. Idem enim malorum veternosus incentor, inter Cayn et Abel primos fratres odii et rancoris suggestione damnabili fomitem suppeditans, alterum in exitium alterius violato germanitalis foedere, prouocauit, et adhuc tam discrimina dissidii continuo telam texens, inter charissimos in Christo filios nostros , — Yngarie et Boemie Reges illustres consangumitate coniunctos infestam admodum nobis et infaustam iam pridem discordiam seminauit, ex qua deploranda rerum , animarum et corporum grandi merore discrimina assidue prouenire noscuntur, quia desolantur Ecclesie. opprimuntur orphani, pauperes etvidue prede patent, et quod.grauius gerimus fideles, quos Christussuo sanguine pretioso liberos reddidit, diro gentilium subduntur dominio, compedibus obnoxii proh dolor seruitutis. Propter quod est nobis super his saniori SLimmopere prouidendum consilio, vt adinteritum deducalLir dissensionis semen huiusmodi, antequam per negligentiam amplius coalescat; quia si aiostra ipsum pullurare dissimulatio vltra permiserit difficile etiairi prouidenti* falce adhibita postmodum resecari, quam ignis vorax ipsorum terras Regum in solitudinem redigat et mucro desaeuiens eo plurium, si, quod absit, ipsorum perueniatur ad pugnam , stragem miserabiiem ingerat et ruinam , quo congredientium de terris sue ditioni subiectis co-