Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

sub vinculo et pcena centum marcarum argenti in perpetuum observandae, ratione decimarum de Ke­renfolde , et quarta Magistrali de Sasaagli cum me­tarum distinctiotie. A. MCCXCVIII." Originales in arcliiuo Veszprira. CCCIilV. JBonifachis VIII JPP. inquisitores haereticae pra.iltatis in Sclauoniam ablegari iuhet. 1298. Bonifacius Episcopus Seruus seruorum Dei di­lecto fiiio Ministro prouinciali Ord. Fratrum Minor. in administratione prouinciae Sclauoniae sal. apost. bened. Eicet in omnibus mundi partibus, quae Chri­stiana religione censentur , teneamur ex officio de­bito exstirpare letiferam pestem haerelicae pi auita­tis 3 in partibus tamen Seruiae, Rassiae, Dalm. Cr. Bos. atque Istriae ; prouinciae Sclauoniae, imminet nobis haec sollicitudo propensius, vbi eandem peslem propter malitiam temporis, quae in detrimentum ii­dei catholicae peruersa germina germinauit, ex eui­dentia operis et famae notitia persensimus abundan­tius succreuisse. Cupientes igitur in dictis partibus et in Archiepiscopatibus Duracien. Antibaren. IIa­gusino, Spalaten. et Jadrien. et in Dioecesibus suis per aliquos de FF, sui ordinis partem hanc sollicitu­dinis nostrae adimpleri, discretioni tnae per aposto­lica scripta firmiter praecipiendo mandamus, quate­nus de consiiio aliquorum FF. ipsius ordinis eligas duos de FF. ipsius ordinis tuaeadministrationis, ido­neos ad hoc opus Dominicum exequendum; eisque in virtute obedientiae districte apostolica praecipere auctoritate procures, vt Inquisitionis officium in lo­cis praedictis contra haereticos, arridentes, fautores

Next

/
Oldalképek
Tartalom