Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

defensores, et receptatores eorum iuxta formam in aliis apostolicis literis expressam, quae FF. praedi­cti ordinis inquisitoribus prauitatis in eisdem locis deputatis, auctoritate apostolica, et in posterum de­putandis , non expressis aliquorurn nominibus, su­per exequendo dicto Inquisitionis officio destinantur, exequi studeant diligenter. Nos enim etc. Dat. apud S. Fetrum III. kal.Maii, Pontificatus nostri anno IV.' 4 Ei Lullario. CCCIiV. Petrus Ep. Transyluanus cum monasterio JB. M. V. dt Klusmonostor possessionem cambiat. In rerum Ecclesiasticarum agendis semper me liora prospiciuntur, et \tiliora attenduntur, ad lioc vt Dei Ecclesia in suo statu permaneat, et in suis bonis sit tranquilla. Pro eo Nos Petrus Episco­pus Transyluaniae commodum et vtilitatem nostri, Episcopatus studio solertiori attendentes, vt populi Episcopatus nostri de Klusvar — et aliarum villa­rum nostrarum circumiacentium commodius et quie­tius vti valeant, liberius ac Iongius insuis bonis rio­bis seruire possint, propter hoc diligenti delibera­tione praemissa, cum viro religioso Fratre Lazaro, Abbate monasterj Gloriosissimae Yirginis Mariae de Clus contractum permutationis de quibusdam terris inter possessiones nostras iacentibus duxi­mus celebrandum, in quarum terrarum concambium quasdam villas nostras * — villis ct terris Mo­nastery praedicti comtnetaneas, ab alys terris nostris et possessionibus certis metis et terminis separatas, et distinctas, Abbati et per eum Monasterio prae­dicto damus et assignamus, ac per cartam praesen-

Next

/
Oldalképek
Tartalom