Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
et Provincialis Capituli vestrae Prouinciae consensus accedat. Disciielionem vestram hortantes attente, quatenrs de ipsius monasterii construendi vel iam constructi conditionjbus studcatis perquirere diligentrr et vtrum eius fundationem Deo gratam esse putauerilis, et tam ordini Sanctae Clarae, quam vestro videritis expedire, Jocumque ipsum, siue monasterium ratione situs et aedificiorum factorum vel faciendorum, rsec non vtrum ratione proventuum, vnde possit sustentari Gonuentus , aptum videritis ad obseruantias, quae in eiusdem Sanctae Clarae regula sunt expressae, et vtrum aedificari et incorporari possit, vel sit aediiicatum sine iuris praeiudicio a ieni, et an id consensus Archiepiscopi et Capituli Strigoniensis, ac parochialis Presbyteri accesserit, vei accedat, et n Inlominus omnia alia rite concuriant, ex quorum consideratione vobis plenius elucescet, quid concedendum vel denegandum fuerit, in praemissis. Postquam vero in partem incorporationis vel aedificationem inclinaueritis mentes vestras, ipsamque de consensu Ministri et dictorum discretorum fratrum et Prouinicalis Capituli inc^rporationem duxeritis concedendam; et locus, siue monasterium fuerit praeparatum, aedificalum, et clausum, prout requirit regu'a dictae Sanctae , sex vel quatuor Sorores de aliqua vicinarum prouiciarum ipsius ordinis Sanctae ciarae, quas ad hoc idoneas esse noueritis, ad ipsum monaslertum Castri Posonien. Strigonien. Dioecesis procuretis transferre inibi moraturas, ad caeteras, quas illic admitti contigerit, instruendas, quousque de ipsis aliud fuerit ordinatum ; prouiso, quod earum translatio fiat prout personarum et ordinis condecet honestatem, Datum apud vrbem veterem, quinto Idus Septembris. An-