Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

no Domini miMesimo ducentesimo nonagesimo septi­mo. Pontificatus Domini Papae Bonifacii octaui. Aa­no tertio." Ex originali. CCCJLI. Andreas R. II. Jacobuni Episcopum et Ecclesiam S. Marti­ni de Scepus, ab onere tercentarum \capeciarum fru­menti ad necessitates castri sui soluendarum per omnia absoluit. A. 1297. Andreas Dei gracia Ilungariae, Dalmatiae, Croa­tiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cu­maniae, Bulgariaeque Rex, vniuersis Christi fide­libus tam praesentibus quam futuris praesentium notitiam habituris, tenore praesentium volumus per­uenire; Quod licet Ccmites et Castellani de Scepus pro tempore constituti, ad vsum et conseruationem castri nostri quingentas capetias de omni genere fru­gum contra Deum et Justitiam, singulis annis a Prae­posito et Ecclesia S. Martini de Scepus recepissent, et nos post adepta regni nostri gubernacula, quia castrum nostrum Scepnsiense victualibus illa vice nonmodicum indigebat, in reconpensationem dicta­rum quingentarum capeciarum singulis annjs decem marcas finni argenti cum pondere Camerae nostrae de terragio Saxonum de Scepus Praeposito et Ec­clesiae beati Martini de Scepus dare et persolui ordi­nauissemus: tamen quia nos considerantes exactio­nem diclarum quingentarum capeciarum frugum, ad animae nostrae dispendium cedere in futurum , at­que obsequia graciosa et acceptabilia seruitia Vene­labilis Patris Jacobi, Dei gracia Episcopi ipsius Ec­clesiae S. Martini de Scepus, quibus coram oculis

Next

/
Oldalképek
Tartalom