Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
pos insedisse; non sola duntaxat domesticorumClironica rursum produnt, sed exterorum quoque contestantur' ,,Paulum Orosium, et Dionysium Alexandrinum Philosophum sequi, idque, quod Hungari in Asia Scytliica sedem habuerint, me referre non pudet. Nec priores Hungarorum Historiae huic sententiae contradicunt, cum Hungaros primum in Perside, tum adPaludem Maeotidem commoratos esse, tradunt." Cliron. Thur. P. I. Cap. IX. Moses Chorenen. Armenus eos G u d a - M a k a r o s (p. 752), Priscus Rhetor descripto Zemarchi itinere Hugores et Hunoguros (p. 42—43. 108—109), Theophanes Chronologus ad an. 61S. Turcos; Nestor CJgros Albos (edit. Schlotzer P. II. p. 14), Iornandes Hunugaros (de reb. Get. Cap. V.), Chronikon Debrent. Mogoles (Reinegg's Reisen nach Kaukasus I. Th. p. 66) compellant. Geographus Ravennas loca memorat Mackara et Mackares (p. 752) 5 descensus eorum nomina, Madschar maius ac minus, ruinae, ubi omnis Byturma in Kuban voluilur, apud Circasszos, gentesque vicinas, hodiedum retinent: V. Collect. rer. Russicar. Tom. IV. p. 22. et 152—154. Vicinos hic nacti suntHunnos, Chazaros et Bulgaros. V. de avitis Magyarorum, Chunorum, Jazonumque, Hungariae Accolarum, sedibus et initiis. Budae A. 1830. Medio post natum Christ. saeculo octano, sedibus his per Saracenos, totius Persidis et Armeniae potitos, fuisse submotos, ac trans fluvios Terek et