Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

nem, contra tres vero homines, Petrum videlicet, Endre et Guge, super facto furti haberet actionem. ^ Exhibuerat etiam idem Adam literas nostras conti­nentes, quod cum praedictis novem hominibus, ipse et pater suus, ac fratres Sui ad arbitrium proborum virorum accesserant tamquam actores. Contra quem Martinus et Joannes praedicti dixerant: quod ipse Adam et pater suus ac fratres sui, contra ipsos duos in illo termino agere non possent, pro eo quia ipse Martinus et Joannes prius eos ad praesentiam Do­mini Regis citauerunt, et actio ipsorum praecedere deberet actionem Adami etpatris suiac fratrum suo­rum praedictorum. Cum itaque auditis propositioni­bus partium literas cruciferOruin de Belk (?) cum quorum testimonio eaedem citationes factae fuerant ad examinandam priorem citationem a partibus pe­tiuissemus, exhibuit idem Adam literas cruciferor. praedictorum cilatorias, in quibus nomina sex ho­minum de praedictis novem hominibus videlicet Mar­tiui, Thomae , Ivok , Joannis, Deme et Demetrii inuenimus solum contineri, de nominibus vero trium hominum Petri videlicet, Endre et Guge, mentio nulla in cisdem habebatur. Et cum interrogassemus, eundem Adam, utrum aliquas literas citatorias con­tra tres homines, contra quos super facto furti agere volebat, haberet nec ne ? dixit, quod non haberet, frequenter per nos requisitus. Nos igitur eundem Adam et Patrem suum ac fratres suos pro eo, quia sex homines solummodo citauerant, et contra no­vem agere volebant, et etiam ad arbitrium cum no­vem hominibus , quorum tres citati non erant, ac­cesserant, sicut superius seriatim est expressum, decreueramus tanquam calumniatores esse punien­dos; sed propter negotia Domini nostri Ducis, quae

Next

/
Oldalképek
Tartalom