Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
nobis tunc incumbebant, poena calumniae punire non potuimus illo die. Postmodum autem quartodie, cum idem Adam ad nostram praesentiam, Yt sibi poena infigatur, reductus fuisset, mutans responsionem priorem dixit: quod pro eo nomina illorum trium liominum in literis citatoriis ipsorum non liaberentur, quia non ipse Adam et pater suus ac fratres sui illos tres liomines citauerant,sedilli tres homines citauerant ad nostram praesentiam cum Tlieodoro , filio Theodori, Pristaldo*nostro et testimonio cruciferorum de Belk praedictorum, et assumpsit, vt cum ipso Theodoro Pristaldo, dictorum trium hominum possit probare contra ipsos. Praedicti vero tres homines Petrus, Endre et Guge responderunt ex aduerso, quod ipsi dictum Adam, et patrem suum ac fratres suos non citassent, nec idem Tbeodorus esset vel fuisset Pristaldus eorum. Igitir; quamquam nobis et omnibus circumsedentibus plane patebat, quod responsio ipsius Adam erat inconueniens, et acceplari pro eo non debeat, quia prius coram nobis constitutus ad arbitrium ipse et pater suus ac fratres sui cum nouem hominibus tanquam actores accesserant, et etiam postmodum coram nobis personaliter contra ipsos novem homines et contra illos tres liomines ex eis, qui citati non erant, specialiter super facto agere volebat; tamen ex misericordia et etiam, quia magnum assummebat, vt cum Pristaldo aduersae partis probet, licet non fuerit de regni consuetudine , approbata, iudicaueramus, vt idem Adam et pater suus ac fratres sui praedictum Theodorum, filium Theodori, statuat coram nobis, ad hoc dicendum, quod ipse dictum Adam et patrem ac fratres suos citauerit ad nostram praesentiam contra tres homines praedictos. Qui post modum in ter-