Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
dinoscitur pertinere in tota vrbura percipienda. Itein super possessiones eiusdem Ecclesiae nullum censum, nullam collectam, fisco appiicandam possint exigere, veldicare, vt etiam lucrum carnerae, quod super populos omnium regnicolarum quandoque dicare et et exigere consueuerunt. Insuper volumus, vt nullus Palatinus,. vel Comes parocliialis populos eiusdem ad congregationem quoquomodo celebratam conuocare valeat, nisi Judex Ecclesiae eosdem iudicet. Itemsi Nobiles Ecclesiae Strigoniensis in furto vel spolio, casu contingente, per Palatinum regni velJudices Curiae nostrae vel Successorum nostrorum, ordine iuris obseruato interficiantur, possessiones taliter interfectorum non ad Palatinum Regni vel Judicem Curiae deuoluantur, sed ad Ecclesiam Strigoniensem , et si Palatinus, Judex Ecclesiae Strigonien. apud Palatinum regni vel Judicem Curiae nostrae, aut alios Juslitiarios regni eosdem captos esse sciuerint, iisdem eosdem Ecclesiae ipsius Palatino ad iudicium tradere tenentur, sine mora. Quas quidem donationes, libertates et exemptiones certo certius indagantes. inuenimus, vidimus, et sciuimus semper pertinuisse et pertinere ad Ecclesiam Strigoniensern. Quapropter omnes praedictas donationes libertaUim, exemptionum et fructuum perceptionum in toto et in qualibet sui parte vniuersas, vniuersaliter et singulas singillatim, de consensu Dominae consortis nostrae cliarissimae, Reginae ac omnium Praelatorum et Baronum nostror. confirmamus, ratificamus et pro originali priuilegio daputamus, saluis etiam omnibus aliis priuilegiis, libertatibus ac literis Ecclesiae Strigoniensi remanentibus. In cuius rei memoriam et firmitatem perpetuam praesentes concessimus dupplicis sigilli nostri munimine robo-