Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

/ m ratas. Datum per manus AJagistri Farkasii, electi Za~ grabien. aulae nostrae Yicecancellary dilecti et fide­lis nostri anno Domini MCCLXX. (Juinto kalend. Novemb. regni autem nostri anno vigesimo octauo" Ex originali in archiuo capituli Strigon. cxistente. Diploina istud referendum est ad annum 1263. \t ex anno regimi­nis Belae , ac Vice Cancellarii Farliasii temporibus patet. Error subrepsit in transcripto anno 1335-o emanato. CXIIII. Emericus Palatinus partem vnam terrae Barathy Vduarni­corum regalinm Capitulo Jaurinensi arbitrio proborum virorum addicit. A. 1261. Literae prinilegiales olim Domini Emerici Pala­tini etComitis Posoniensis, anno Verbi incarnatiMil­Iesimo Ducentesimo sexagesimo primo confectae in Comitis Simonis, Curiae regiae Judicis productae sunt in examen. In quibus inter cetera idem Comes Si­mon viderat contineri; quomodo Nicolaus et totum Capitulum Ecclesiae Jaurine., accepto Pirstaldo ipsius Palatini, Lduarnicos de villa Baratliy, super facto terrae in villa Barathy existentis, super qua conten­tio mota fuisset inter partes, in praesentia dicti Do­mini Emerici Palatini, in causam attraxisset, , et cum ipsa causa coram ipso Palatino diutius vertere­tur, tandem partibus volentibus ipse Emericus Pa­latinns permisisset ipsam causam per arbitrium pro­borum virorum ordinari, etpostmodum ipsae partes ad ipsum Emericum Palatinum redeuntes, dictam terram Ecclesiae Jaurinensis in vnam partem certis metis distinctam fuisse, parly vocatam, retulissent. Metaeautem literis m eisdem seriatim erant conscri­ptae/' Confirmatae per Belam Reg. Anno MCCLXI. U E reambulatoriis possessionis Barathy per Nicolaum Gara Palatinnm anne 1423. emanatis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom