Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

reuocetur; quarum quidem libertatum vna haec est; quod nullus Judicum Curiae nostre, vel Pala­tinorum regni nostri seu quicunque Comites vel Ju­dices, quocunque nomine nominentur, populos Ec­clesiae Strigonien. conditionarios, Jobagiones suos vniuersos, iudicare valeant vel praesumant, sed eius­dem Ecclesiae Strigonien. Judices, videlicet Pala­t i n u s Suus : vel Judex Curiae suae aut terre­stris Comes, per Archiepiscopum deputati, in omni­bus causis et earum articulis iudicabunt. Item deci­mam partem de vrburis prouenientibus Regiae Ma^ iestati percipiet Archiepiscopus Strigonien. qui fue­ritpro tempore, per totum regnum Hungariae. Item similiter decimam parlem percipiet idem Archiepi­scopus ante omnia de fructibus camerarum, pro quantacunque pecunia poterunt locari, exceptis pon­deribus, quae oflicialibus Archiepiscopi pro ferra­menti custodia sunt deputata. Item similiter de pe­cudibus et pecoribus exigendis, ab Olachis et Sicu­lis, idem Archiepiscopus accipiet decimam partem. Item quod Nobiles regni nostri ipsi Ecclesiae Stri­goniensi possessiones suas viventes et morientes sine requisitione regiae Maiestatis vlteriori, legare et donare possint, sine praeiudicio tamen proximorum suorum possessionum, et se subiicere ad seruien­dum more Nob.lium exercituantium aliorum, saluo quod Uduarnici ac ceteri seruilis conditionis homines regiae et reginali maiestati subiacentes, et ad certa seruitia deputati, haec facere non possint, nisi su­per eo per successores reges requisitio et priuile­gialis concessio specialis de nouo haberetur. Item quosvtcunque in possessionib. ipsius Ecclesiae Stri­goniensis et infra has metas metallum auri vel ar­genti, vel quodcunque aliud inueniatur, ipsi Eccle-

Next

/
Oldalképek
Tartalom