Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

quod licet enim Ecclesiae Strigoniensi, a sanctis no ­stris regibus, praedecessoribus nostris, pluribus li­bertatibus, exemptionibus, dorainiis et possessio­nariis donalionibus ac munificentiis amplissimis a pri­ma sua fundatione , incipien. sit perpetuo decorata et priuilegiata, ac per sanctam sedem apostolicam confirmata, vsque modo in eisdem libertatibus, do­miniis , exemptionibus, decimationibus, vrburarum auri et argenti ac camerarum monetas cudenlium, ac pecudum et pecorum abOlachis, (Valachis) et S i c u 1 i s, cum proprietate et possessione earum­dem sit usa et freta sine diminutione; quia tamen in dispersis priuilegiis et pluribus literis regalibus, plurimorum Regum, nostrorum Praedecessorum , sanctorum progenitorum, omnes libertates et em­ptiones, donationes et decimationes in tota et in qualibet sui parte inserlae et scriptae habebantur, et quam grauissimum erat et laboriosum , imo peri­culosum tot priuilegia deferre in viarum discrimine et quia etiam quaedam vetuslaie, quaedam aquarum madidatione, ex eisdem corrumpebantur, et vide­bantur breuiter annullari, ratione aequitatis quas­dam libertates ex donationibus de iisdem literis pri­uilegialibus Sanctae Strigonien. Ecclesiae perpetuo factas et concessas, ad venerabilis Patris Domini Phi­lippi Arcliiepiscopi Strigonien, instantem petitionem et iustam supplicaLionem, de consilio Dominae Ma­riae, consortis nostrae charissimae, reginae, el Ba­ronum nostrorum, in nostrum priuilegium, tanquam originale , inseri fecimus et transcribi: vt si prae­dicta priuilegia vetustate consumantur, vel casu con­tingente perdantur, super praedictis omnibus no­strum priuilegium pro totali originali habeatur; ne id , quod semel Deo dicatum est, ad profanos vsus

Next

/
Oldalképek
Tartalom