Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
-CfXXTII Bela R. H. in Commutationem terrae Buchh pro Borcsan filiis Comitis Ladislai consensum largitur. A. 1255. Bela Dei gratia Hungariae, Dalmatiae, Croaciae, Bamae, Seruiae, Galliciac, Lodomeriae; Cumaniaeque Rex. Omnibus praesentes literas inspecturis salutem in omnium Saluatore. Quod cum per recessum Tartarorum pro renouandis Juribus Castri indebite occupatis, per totum regnum nostrum diuersos ^Tudices misissemus, Inter cetera super terraBorcsan •nominata , quae Nilriensis castri fuerat, contra fllios Damac et Blienoldi, per Jobbagjones eiusdem castri in praesentia Magistri Praunay Judicis Curiae Dominae rcginae Comitis Nittriensis dilecti etfidelisnostri, quem ad eundem Cottum pro reuocandis iurib.castri Judicem deputaueramus, lis et controuersia fuerat suscitata, filii autem dictorum Damac et Bhenoldi in termino per dictum Magistrum Praunaium assignato super donatione dictae terrae Borchan perNos in permutationem terrae Buch eis factae nostrum curauerunt nobis priuilegium exhiberi, in quo habetur, quod terram Bucsk, quam Simone quondam Bano notam infidelitatis incurrente BexAndreas Pater felicis recordationis Ladislao tum Comiti Bacsiensi contulerat, et ab eodem Comite Ladislao Pater ipsius Bhenoldi et Damac fily propter suorum seruitiorum merita fuerat consecutus, nos Johanni filio eiusdem Simonis Bani misericorditer reddidimus, et in permutationem eiusdem terrae Buchk eis terram Borchan dederamus supradictam, supplicauerat deinde Nobis, vt eandem terram Borcsan eis dimittere dignaremur. Nos itaque Justitiae gressibus inhaerentes dicto Magislro Praunay dedimus in man-