Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

datis, vt tam dictam terram Borchan, quam terram Buchk inspiceret, et si esset aequalis permutatio in­ter easdem, tunc dictam terram Borcsan , eisdem fi­lys Damac et Rhenoldi dimitteret pacifice possiden­dam. Qui sicut nobis rescripsit, praefata terra Bor­chan terrae Buchk in quantitate et qualitate est ae­qualis, imo quodammodo terra Borchan minoris va­loris extitit, quam sit terra Buchk, prout in eius­dem Magistri Praunay literis vidimus contineri; pe­titionem proinde dictorum fdiorum Damac et Rhe­noldi in hac parte iustam attendentes, per prefatumq. priuilegium nostrum Patri concessum nobis consti­tit, dictam terram Bcrchan eis in concambium nos dedisse. quia ex suscepto regiminis ofticio,sumus vni­cuiq. in sua Debitores, praenotatam terram Borchan eisdem filys Damac et Rhenoldi dimisimus perpetuo possidendam sub eisdem metis, et limitibus, quibus dictum castrLim dignoscitur possedisse, praesentibLis Literis nostris sigilli nostri dupplicis impressione communitis in testimonium confirmamus. Datum per manus magistri Smaragdi Albensis Ecclesiae eleeti, Aulae nostrae Yicecancellaiy, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCLV. Regni autem nostri vigesi­mo primo." Est quidem lioe Diploma Cod. Dipl. tomo IV. vol. II. p. iam editum, ast incomplete; ideo completum exhibemus. CliXXlTKII. Stephanus, Episcopus Jaurinensis, Stephano Abbati de Bors­monostor ius magistratus Capellarum in bonis monaste­rii confert. A. 1255. Nos Stephanus, Dei gratia Episcopus Jaurinensis, Memoriae commendantes, signilicamus vniuersis:

Next

/
Oldalképek
Tartalom