Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
tur nolum sit omuium fidelium nostrorum magnitudini presentium scilicet et futurorum, quoniam nos in elemosyna nostra ad precationem Geroldi, comitis fidelis nostri, cedimus atque confirmamus ad Monasterium sacti Mauritii, quod est situm in ducatu Baioariorum, In loco nuncupante Altaha, ubi Orulfus Rector preesse videtur, locum quemdam in Avaria, ubi Bielana fluvius Danubium ingreditur. Est autem estimacio illius loci quasi XL. mansorum. Qui locus sub omni integritate partibus memorati Monasterii , per hanc nostre auctoritatis largitionem vel confirmationem perpetuis temporibus proficiat in augmentis. Precipientes ergo iubemus, ut nullus quilibet fidelium nostrorum memorato Orulfo, Abbati vel successoribus eius, aut Monachis in memorato Monasterio vitam degentibus ullam inquietudinem, aut calumpniam aut diminorationem de predicto loco, ullo unquam tempore facere presumat. Sed perpetuis temporibus per hoc nostre auctorilatis preceptum vel largitatis donum, robustissimo iure pars ipsius Monasterii teneat atque possideat. Et ut haec preceptio nostra vel confirmatio , nostris vel futuris temporibus melius conservetur, de anulo nostro subter sigillare iussimus. Datum VI. Kal. Deeembris Anno Christo propicio Imperii nostri XII. Regni vero inFrancia, XL. IIII. alque XXXYII. In Italia. Indictione quinta. Actum aquisgrani palutio Regio in dei nomine feliciler. Ex codice inembranaceo Hermanni Abbatis NiederaltachMonum. Buicorum Vol. XXXI. Part. I. p. 26. His congrue corrige mencla editionis Tomo XI- per nos Cod. Dipl. tomo I. p. 151—2 transcriptae. — Hinc patet Avariam usrjue lluvium Auasum exporrectam fnisse.