Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
LudovicuS Rex Baioariorum, dictus Germanicus, controversiam de terminis dioecesium Salisburgen. et Patavieri. ultra montes Comagenos definit. Anno 829. In nomine domini dei et salvatoris nostri Jesu Christi. Hludovieus divina ordinante providentia Rex Baivariorum. Notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini presentium scilicet et futurorum, qualiter viri venerabiles adalramnus juvavensis ecclesiae archiepiscopus, etReginharius Pataviensis sedis episcopus ad nostram venientes praesentiam non minimam inter (se) questionem habuerunt, super parrochia, quae adiacet ultra Comagenos montes. Nam adalramnus archiepiscopus dicebat Arnonem antecessorem suum ipsam parochiam habuisse et ibi predicasse (prefuisse). Reginharius episcopus dicebat ipsam parochiam ad dyocesim pataviensem pertinere debere. Nos autem audita atque discussa eorum questione 2 ut in unam eos Karitatem atque concordiam revocaremus, et in futurum tam inter ipsos, quaui et Successores eorum omnis controversia atque disceptatio penitus fuisset ablata, predictam parochiam eo modo inter eos dividere iussimus , ut Reginharius episcopus habeat ad Dyocesim suam de ista occidentali parte fluvii (fluvium) qui vocatur Spraza, ubi ipsa exoritur et in aliam Sprazam cadit, et ipsa in Rapam fluit. Adalramnus vero Archiepiscopus ex occidentali ripa supra dictarum aquarum in Orientali et in Australi parte ad dyocesim Juvavensem. Et ita in antea sicut Arno antecessor eius habuit pleniter habeat. Hac igitur diffinitione a nobis promulgata precipimus atque iubemus, ut tam presentes viri, Adalramnus scili-