Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
sis Junii die duodecimo exeunte eodem mense Indictione undecima in Almasio. Hoc scriptum ad presentium notitiam et futurorum memoriam constat esse factum. Cum pax et amicitia inter nos et Venetos actenus domino mediante composita fuisset et ordinata, non post multum temporis discordie auctor sua instigatione ipsam in uecordiam transtulit, quam Ego Com. Sebenna vna cum fratribus et propinguis meis affectuose cupiens reformare. Sincam fratrem nostrum, nobili viro L. quarino ragusino Comiti transmisi. Quod coram eo pro nobis vobiscum pacem habere iurauit, et que Venetis cilra festum Sancti Luce ablate forent reddere constituit. Vnde Dominum Episcopum Farensem Venerabilem virum legatum nostrum ad vos egregie domine P. Zianum Venetie, Dalm. atque Croatie dux, IV-te partis et dimidie totius romanie imperii dominator direximus, quod ea, que acta fuerunt, cum dicto comite vobis notificaret, et insuper nobiscum confirmaret, quem prout nostre decuit excellentie velut ipse nobis suo demonstrauit eloquio honorifice suscepistis, et que dicta sunt confirmastis. Placuit ad hec itaque celsitudini vestre ad nos mittere D. Suauem plebanum Sancti Johannis Euangeliste nun • cium vestrum , vt pacem et amicitiam nobiscum statueret et confirmaret, et eandem per iuramenta a nobis exigeret, quem lete suscepimus, volentes omnimode vestre voluntati parere pari voluntate et c «mmuni concordia omnium nostrorum propinquorum et totius populi nostri dominii. Vobis dicto domino P. Ziani duci Venetie, vestrisque successoribus et cuncto veslro dominio scilicet insularum hominibus, et vbicunque vestra ac Venetorum dominatio est. Nos videlicet Comes Sebenna, desis-