Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

sclauus, Rados, dragan, Bogodanus, et Sinca Co~ mites. Sauinus, Maurus, Sifante, damianus, Ger­uasius , Matheus, raguseus, Chodissa, Gardogna, Braynech, Tulcus, poelad. Drasizoto, Matheus ca­tarinus perpetuam pacem et firmam amicitiam sem­per obseruare in liunc modum iuramus: quod a modo in antea omnes Venetos et eos, qui ex eo­rum dominio sunt per terram et per mare et ubi­cunque nostra vel nostrorum virtus fuerit, pura animi intentione in personis et eorum rebus diligere debeamus. Nunquam vero per nos vel per alios ad • versus eos ire vel aliqua eis nociua tractare aut ali­cuius persone ad offendendum eos nos iungere vel consilium et auxilium praestare debeamus. A Sam­sico autem usque Venetias, a fano etiam et vsque V enetias, omnes generaliler euntes Venecias et in­de redeuntes, siue sit Venetus, siue extraneus in personis et rebus a nobis et nostris debent amari, custodiri, auxiliari, et in nullo ledi. Si forte inter­veniente aliqua ignorantia aliquis Venetus alicubi vet extraneus infra dictos terminos a nostris fuerit, depredatus, post factain querimoniam infra vnum mensem, aut per iudicium vel per concordiam ab­latum a nobis integrari debet, quod si res ante proclamationem nobis nota fuerit, ablata congre­gare et ad eorum vtilitatem, quorum fuerint, conser­uare debeamus. Et si aliquis eorum in pertinentiis nostris vel vbicunque ab aliquo persecutus vel lesus fuerit, secundum vires nostras adiuuare et eius ab­lata recuperare bona fide debeamus. Hec autem omnia, quae supra dicta sunt, a nobis et nostris posteris semper sine fraude debeant inuiolata con­seruari, sic nos deus adiuuet et hec quatuor san­cta dei euangelia et dictum iuramentura semper ad

Next

/
Oldalképek
Tartalom