Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
dux, banus vel vicebanus nosler possit m ciuilate None regio vel suo nomine municionem quamcunc|ue construere vel constructam in suam vel regiam custodiam postulare. Sed ipsi Nonenses ciuitatem et eius municiones ad suam tenebunt et custodient voluntatem. Yolumus eciam, et hoc de gracia regia facimus speciali, quod ciues Nonenses de dandis nobis seu regno obsidilius, perpetuo sint exempti. Suisque iuribus et consuetudinibus antiquis uti, libere valeant, et eas, sicuti eis visum fuerit iu suum melius commutare. Ipsi vero ciues None erunt nobis et nostris successoribus fideles deuoti, nec vllo alio nobis et regno tenebuntur servitio, nisi quod profiteantur se esse deuotos regni nostri et laudes regio nostro nomini sicuti est consuetudo fidelium nostrorum de marjtimis pro lionorificencia regia consuetis diebus solempnibus per suum Clerum et populum decantabunt, quodque nulli infideli vel rebelli regio, qui in publica nota infidelitatis per nos denunciatus fuerit, dare quodcunque auxilium vel adiutorium seu defensionem presummant. Nos autem, si quocunque tempore vel noster quiuis successor ad partes maritimas veniremus, et vellemus intrare lpsam ciuitatem None, iidem ciues nos propos^e suo lionore regio in portis ciuitatis excipient, et decencius quod fuerit liospitium nobis assignabunt. Ceteri vero qui in nostra fuerint comitiua occupare vel recipere intra muros civitatis nullum possint hospitium, nisi suis propriis expensis et cum ciuiuin voluntate. Porro metas comitatus dicte ciuitatis designari fecimus per Comitem Desiuoy, filium Prodanci, dilectum fidelem nostrum in hunc modum : Inprimis incipit a capite cuiusdam insuJae vocatae wyr, et deinde per litus maris ad Sanctum Andream prope dictam civitatem, et deinde