Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
in quemdam iocum protensum in mare, qui dicitur Drugozaj et deinde in dykla, et deinde ad locum, qui dicitur crux parua,et deinde in quamdam paludem que dicitur Ognakowblato, et deinde per medium ipsius paludis tendit ad partem australem ad metas cuiusdam possessionis \ocate bresgban, et deinde directe tendit in quemdam riuum, qui dicitur Potok, et deinde per ipsum riuum uersus partem australem, secundum cursum ipsius riui in quoddam nemus dictum Jablan, et deinde directe per quamdam vallem versus austrum, qui dicitur vallis Budyzlay, tendit vsque in Zitniza, et deinde versus boream vsque in Kadyna gorica, et deinde ad quemdam quercum, qui dicitur quercus Lupi, et deinde in austrum ad vocatas quinque vias, et deinde versus boream ad vallem Koruganiza, et deinde ad locum, qui dicitur Badan, et deinde ad quamdam vallem, que dicitur Weprynna, et deinde ad lapidem, qui est apud mare, super quam sancta crux est desculpta et ibi terminatur, excepta tamen possessione castri Lubey, que est Hospitalis Sancti Johannis. Item pascua dicte civitati pertinencia in magno monte sunt, qui est super mare, incipiendo a loco, qui dicitur tribang, versus occidentem vsque in locum, qui dicitur equs, et usque ad cacumen dicti montis, que omnia predictus Comes Desiuoy cum testimonio plurimorum prelatorum fore racionabiliter distincta nostris auribus reserauit. Vt igitur predicti civitas et cives None immunes et securi perpetuo permaneant, nec ullo processu temporis valeant predicta retractari, presens priuilegium nostri sigilli caractere comunitum ipsis duximus concedendum. Datum per manus Gotfredi Orodiensis ecclesie prepositi, aule regie cancellarii. Anno ab Incarsacione Domini M. CC. V-o kalendis Augusti.