Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

bit iust im vel iniustum, quod est ab imperio meo, aut si ego paruipendo Hungarum, vel si ipse meum paruipendit imperium; et scribat ei sanctitas ve­stra, quatenus distet a regno meo, quoniam im­perium meum nec eum habet paruipendere, nec contra terras eius abire. Si vero ipse venerit con­tra terram imperii mei et Deus adiuuerit, vt vinca­. lur, non habeat sanctitas vestra imperium meum suspectum, sed similiter de Latinis quoque, qui Constantinopolim introierunt, scribo sanctitati ve­strae, vt eis scribatis, quatenus distent ab imperio meo et sic imperium meum nullum malum eis fa­cit, neque ipsi nos paruipendant. Si forte ipsi co­nati fuerint contra imperium meum, et paruipen­derint illud et occidam ex iis, non habeat sancti­tas vestra imperium meum suspectum, sed sint vni­uersa libera. Misi autem ad tuam magnam sanctita­tem duos pueros, vnus vero nominatur Basilius, alius Bethelem, et dentur ex praecepto eis, vt ad­discant in scholis literas Jatinas, quoniam hic Gram­maticos non habemus, qui possint hteras, quas mit­titis nobis, transferre, et postquam ipsi addid.sce­rint, remittantur ad imperiura meum. Misi autem ad praesens in signum paruae recordationis examita dua, episima dupla, vnum est rubrum et aliud al­bum, et camelum vnum. Quum vero mittam Lega­tos ad Sanctitatem Vestram, Vestrae Sanctitatis re­cordabor. Anno MCCIY. XV. Novembris. Trinobii. Literae liae sunt quidem productae Cod. Diplom. Tom. II* p. 446, sed non integrae. Basilius etiam BuJgarorum et Blacorum Primas eadem occasione scripsit ad Innocen­tium III. PP. literas, queis sui consecrationem etc. Im­peratoris item Calo Johannis coronationem peractam, ac duos pueros submittendos signiflcat; vnum presbiteri Constantini filiunt, alium vero regis (?) V. Baluziuin 1. c.

Next

/
Oldalképek
Tartalom